Psalms 104:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

Genesis 1:14-18

14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Deuteronomy 4:19

19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.

Job 31:26-28

26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: 28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

Job 38:12

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?

Psalms 8:3

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Psalms 19:6

6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Psalms 136:7-9

7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. 8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]

Jeremiah 31:35

35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.