Psalms 143:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.

1 Samuel 24:12-15

12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. 13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. 15 Quem persequeris, rex Israël? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

1 Samuel 25:29

29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.

1 Samuel 26:10

10 Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:

Psalms 52:5

5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Psalms 54:5

5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

Psalms 55:23

Psalms 116:16

Psalms 119:94

Psalms 136:15-20

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.