Psalms 17:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

Job 12:6

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Job 12:9

9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?

Job 21:7-15

7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? 8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Job 21:21

21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?

Job 22:18

18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.

Job 27:14-17

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

Psalms 39:6

6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.

Psalms 49:17-19

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

Psalms 73:3-7

3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa: 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Psalms 73:12

12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.

Proverbs 2:4

4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:

Matthew 13:44

44 { Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.}

Luke 12:19-21

19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?} 21 { Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.}

Luke 16:8

8 { Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.}

Luke 16:25

25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:}

Luke 16:27-28

27 { Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:} 28 { habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.}

John 8:23

23 { Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.}

John 15:19

19 { Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.}

John 17:14

14 { Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.}

James 5:5

5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

1 John 4:4-5

4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. 5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.