Psalms 32:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Leviticus 26:39-40

39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: 40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.

Joshua 7:19

19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

2 Samuel 12:9

9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.

2 Samuel 12:13

13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris.

2 Samuel 24:10

10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.

Job 31:33

33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam;

Job 33:27

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

Psalms 30:5

5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

Psalms 38:18

Psalms 51:3-5

3 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Psalms 86:5

5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

Psalms 86:15

Psalms 103:3

3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:

Psalms 103:12

12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.

Proverbs 28:13

13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Proverbs 30:20

20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.

Isaiah 65:24

24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.

Jeremiah 2:23

23 Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.

Jeremiah 2:35

35 Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.

Jeremiah 3:13

13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.

Jeremiah 31:20

20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Hosea 6:1

1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

Malachi 3:8

8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis.

Luke 7:47

47 { Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.}

Luke 15:17-23

17 { In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!} 18 { surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:} 19 { jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.} 20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.} 21 { Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.} 22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:} 23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:}

Luke 16:15

15 { Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.}

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

1 John 1:8-10

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.