3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
Psalms 34:3 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Chronicles 29:20
20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
2 Chronicles 29:30
30 Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
Psalms 33:1-2
Psalms 35:27
Psalms 40:16
Psalms 66:8
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.]
Psalms 69:30
Psalms 103:20-22
Psalms 148:1-14
1 Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ;
11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]
Luke 1:46
46 Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum:
Acts 19:17
17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
Philippians 1:20
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
Revelation 14:7
7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.