Psalms 66:2 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Chronicles 29:10-13
10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
Nehemiah 9:5
5 Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
Psalms 47:6-7
Psalms 72:18
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
Psalms 79:9
9 Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam.
Psalms 96:3-10
3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.
Psalms 105:2-3
Psalms 106:2
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
Psalms 107:15
Psalms 107:22
Isaiah 6:3
3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.]
Isaiah 12:4-6
4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.
6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 42:12
12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
Isaiah 49:13
13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]
Revelation 4:8-11
8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
9 Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum,
10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes:
11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
Revelation 5:13
13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.