Psalms 80:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:

Deuteronomy 29:20

20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,

Psalms 59:5

5 Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.

Psalms 74:1

1 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Psalms 79:5

5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?

Psalms 85:5

5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

Isaiah 58:2-3

2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. 3 Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.

Isaiah 58:6-9

6 [Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne opus dirumpe; 7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. 8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;

Lamentations 3:44

44 Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.

Matthew 15:22-28

22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 { Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.} 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 { Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.} 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 { Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.}

Luke 18:1-8

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 { dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.} 3 { Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.} 4 { Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:} 5 { tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.} 6 { Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:} 7 { Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?} 8 { Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.