Psalms 91:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

2 Kings 7:6

6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.

Job 4:13-15

13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.

Job 5:19-27

19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.]

Job 6:4

4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Job 24:14-16

14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

Psalms 3:5-6

5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Psalms 27:1-3

1 [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Psalms 46:2

2

Psalms 112:7

7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:

Proverbs 3:23-25

23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

Proverbs 28:1

1 [Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

Song of Songs 3:8

8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

Isaiah 21:4

4 Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

Isaiah 43:2

2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.

Lamentations 3:12-13

12 Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. 13 Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.

Matthew 8:26

26 { Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.}

Luke 12:20

20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}

Luke 12:39

39 { Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.}

Hebrews 13:6

6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.