Revelation 12:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum:

Genesis 3:15

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]

Psalms 37:12-14

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

Revelation 12:3-5

3 Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, 4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. 5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.