1 John 4:1 Cross References - Vulgate

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

Deuteronomy 13:1-5

1 si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum 2 et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis 3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra 4 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis 5 propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

Proverbs 14:15

15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

Jeremiah 5:31

31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

Jeremiah 29:8-9

8 haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus

Matthew 7:15-16

15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces 16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

Matthew 24:4-5

4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat 5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

Matthew 24:23-26

23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 25 ecce praedixi vobis 26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

Mark 13:21

21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

Luke 12:57

57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

Luke 21:8

8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos

Acts 17:11

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

Acts 20:29

29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi

Romans 16:18-19

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium 19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

1 Corinthians 12:10

10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

1 Corinthians 14:29

29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

1 Thessalonians 5:21

21 omnia autem probate quod bonum est tenete

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

2 Timothy 3:13

13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

2 Peter 2:1

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

1 John 2:18

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

2 John 1:7

7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

Revelation 2:2

2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.