1 Kings 21:1 Cross References - Vulgate

1 post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae

Joshua 19:18

18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

Judges 6:33

33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel

1 Samuel 29:1

1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel

1 Kings 18:45-46

45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel 46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel

1 Kings 20:35-43

35 tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere 36 cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit 37 sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit 38 abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos 39 cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes 40 dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti 41 at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis 42 qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius 43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam

2 Chronicles 28:22

22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

Ezra 9:13-14

13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie 14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem

Isaiah 9:13

13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

Hosea 1:4-5

4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel 5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.