2 Samuel 11:2 Cross References - Vulgate

2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde

Genesis 3:6

6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

Genesis 34:2

2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

Genesis 39:6

6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

Deuteronomy 22:8

8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente

1 Samuel 9:25

25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario

2 Samuel 4:5

5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie

2 Samuel 4:7

7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte

Job 31:1

1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

Psalms 119:37

37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

Proverbs 6:25

25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

Proverbs 19:15

15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

Proverbs 24:33-34

33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Proverbs 31:30

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

Jeremiah 19:13

13 et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis

Matthew 5:28

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

Matthew 10:27

27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta

Matthew 26:40-41

40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum 41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma

Acts 10:9

9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam

1 Thessalonians 5:6-7

6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

1 Peter 4:7

7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

1 John 2:16

16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.