2 Samuel 22:23 Cross References - Vulgate

23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

Deuteronomy 6:1-2

1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam 2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

Deuteronomy 6:6-9

6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo 7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens 8 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos 9 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

Deuteronomy 7:12

12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis

Deuteronomy 8:11

11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie

Psalms 19:8-9

8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

Psalms 119:6

6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

Psalms 119:13

13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

Psalms 119:30

30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam

Psalms 119:86

86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

Psalms 119:102

102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

Psalms 119:128

128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

John 15:14

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.