2 Samuel 7:15 Cross References - Vulgate

15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

1 Samuel 15:23

23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

1 Samuel 15:28

28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

1 Samuel 16:14

14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

1 Samuel 19:24

24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas

2 Samuel 7:14

14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

2 Samuel 7:16

16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

1 Kings 11:13

13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi

1 Kings 11:34-36

34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea 35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus 36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi

Psalms 89:28

28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

Psalms 89:34

34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

Isaiah 9:7

7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 37:35

35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum

Isaiah 55:3

3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Acts 13:34-37

34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia 35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem 37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.