Amos 5:1 Cross References - Vulgate

1 audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat

Jeremiah 7:29

29 tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui

Jeremiah 9:10

10 super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt

Jeremiah 9:17

17 haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent

Jeremiah 9:20

20 audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum

Ezekiel 19:1

1 et tu adsume planctum super principes Israhel

Ezekiel 19:14

14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum

Ezekiel 26:17

17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

Ezekiel 27:2

2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum

Ezekiel 27:27-32

27 divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes 29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt 30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur 31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo 32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris

Ezekiel 28:12

12 et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore

Ezekiel 32:2

2 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum

Ezekiel 32:16

16 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus

Amos 3:1

1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens

Amos 4:1

1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus

Amos 5:16

16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere

Micah 2:4

4 in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.