Daniel 12:3 Cross References - Vulgate

3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

Proverbs 11:30

30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

Jeremiah 23:22

22 si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis

Daniel 11:33

33 et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum

Daniel 11:35

35 et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit

Matthew 13:43

43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

Matthew 19:28

28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

Matthew 24:45

45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

Luke 1:16-17

16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

John 4:36

36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

John 5:35

35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

Acts 13:1

1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

1 Corinthians 3:10

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

1 Corinthians 15:40-42

40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

Ephesians 4:11

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores

Philippians 2:16-17

16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis

1 Thessalonians 2:19-20

19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium

Hebrews 5:12

12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

James 5:19-20

19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum

2 Peter 3:15

15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

Revelation 1:20

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.