Daniel 4 Cross References - Vulgate

1 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur 2 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare 3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem 4 ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo 5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me 6 et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi 7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi 8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra 10 visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia 11 magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae 12 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro 13 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit 14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius 15 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae 16 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum 17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo 18 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est 19 tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit 20 arborem quam vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram 21 et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli 22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae 23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum 24 haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem 25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud 26 quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem 27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis 28 omnia venerunt super Nabuchodonosor regem 29 post finem mensuum duodecim in aula Babylonis deambulabat 30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei 31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium 34 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem 35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti 36 in ipso tempore sensus meus reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei et magistratus mei requisierunt me et in regno meo constitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi 37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

1 Chronicles 12:18

18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae

Ezra 4:17

17 verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem

Ezra 5:7

7 sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis

Esther 3:12

12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo

Esther 8:9

9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire

Daniel 3:4

4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis

Daniel 3:29

29 { a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare}

Daniel 6:25

25 tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur

Daniel 6:27

27 ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danihelem de manu leonum

Daniel 7:14

14 et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur

Zechariah 8:23

23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Acts 2:6

6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes

Romans 1:7

7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Ephesians 1:2

2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1 Timothy 1:2

2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

1 Peter 1:2

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

Joshua 7:19

19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas

Psalms 51:14

14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Psalms 66:16

16 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

Psalms 71:18

18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

Psalms 92:1-2

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

Daniel 3:26

26 { tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis}

Acts 22:3-16

3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres 5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur 6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa 7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum 10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere 11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum 12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis 13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum 14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

Acts 26:9-16

9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi

Deuteronomy 4:34

34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

Job 25:2

2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

Psalms 66:7

7 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

Psalms 71:19-20

19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me

Psalms 72:18

18 conpletae sunt orationes David filii Iesse

Psalms 77:19

19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

Psalms 86:10

10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

Psalms 92:5

5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

Psalms 104:24

24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

Psalms 105:27

27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

Psalms 145:13

13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

Isaiah 9:7

7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 25:1

1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen

Isaiah 28:29

29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

Jeremiah 10:10

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

Daniel 2:44

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

Daniel 4:17

17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Daniel 4:34-35

34 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem 35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Daniel 6:26-27

26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum 27 ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danihelem de manu leonum

Daniel 7:27

27 regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et oboedient

Luke 1:32-33

32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

Hebrews 1:8

8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui

Hebrews 2:4

4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Psalms 30:6-7

6 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum 7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

Isaiah 47:7-8

7 et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui 8 et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem

Isaiah 56:12

12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

Jeremiah 48:11

11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

Ezekiel 28:2-5

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei 3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis 5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo

Ezekiel 28:17

17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te

Ezekiel 29:3

3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

Zephaniah 1:12

12 et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

1 Thessalonians 5:2-3

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

Genesis 41:1

1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

Job 7:13-14

13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

Daniel 2:1

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo

Daniel 2:28-29

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt 29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

Daniel 5:5-6

5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis 6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Daniel 5:10

10 regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur

Daniel 7:28

28 hucusque finis verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi

Genesis 41:7-8

7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem 8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

Isaiah 8:19

19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

Isaiah 47:12-14

12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi 14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

Daniel 2:2

2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege

Genesis 41:8

8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

Isaiah 44:25

25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

Jeremiah 27:9-10

9 vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis 10 quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis

Daniel 2:1-2

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo 2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege

Daniel 2:7

7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus

Daniel 2:10

10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo

Daniel 2:27

27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi

2 Timothy 3:8-9

8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

Numbers 11:17-30

17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris 18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis 19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem 20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto 21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur 24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum 25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt 26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum 27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris 28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos 29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum 30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra

Isaiah 46:1

1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem

Isaiah 63:11

11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui

Jeremiah 50:2

2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum

Daniel 1:7

7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago

Daniel 2:11

11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

Daniel 4:9

9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra

Daniel 4:18

18 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est

Daniel 5:11-12

11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit

Daniel 5:14

14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te

Genesis 11:6-8

6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

Genesis 40:9-19

9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem 10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere 11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni 12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum 16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

Genesis 41:15-36

15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni 17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat 25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28 qui hoc ordine conplebuntur 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur 33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

Genesis 41:38

38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

Judges 7:13-15

13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit 14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius 15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian

1 Samuel 4:8

8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

Isaiah 33:18

18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

Isaiah 54:14

14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi

Ezekiel 28:3

3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te

Daniel 1:20

20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius

Daniel 2:3-5

3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim 4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus 5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur

Daniel 2:48

48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

Daniel 4:5

5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 4:8

8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum

Daniel 5:11

11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex

Psalms 37:35-36

35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Isaiah 10:33-34

33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur 34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

Jeremiah 12:2

2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum

Ezekiel 31:3-18

3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius 4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis 5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis 6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum 7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas 8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius 9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei 10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua 11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum 12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum 13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis 14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum 15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt 16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis 17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum 18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus

Daniel 4:20-26

20 arborem quam vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram 21 et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli 22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae 23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum 24 haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem 25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud 26 quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem

Genesis 11:4

4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

Deuteronomy 9:1

1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas

Daniel 4:21-22

21 et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli 22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae

Matthew 11:23

23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

Jeremiah 27:6-7

6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni

Lamentations 4:20

20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus

Ezekiel 17:23

23 in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit

Ezekiel 31:6-7

6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum 7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas

Matthew 13:32

32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius

Mark 13:32

32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater

Luke 13:19

19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

Deuteronomy 33:2

2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

Psalms 89:7

7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

Psalms 103:20

20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

Daniel 4:10

10 visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia

Daniel 4:23

23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum

Daniel 7:1

1 anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone conprehendit summatimque perstringens ait

Daniel 7:17

17 hae bestiae magnae quattuor quattuor regna consurgent de terra

Daniel 7:23

23 et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam

Daniel 8:13

13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur

Zechariah 14:5

5 et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo

Matthew 25:31

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

Mark 1:24

24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

Luke 4:34

34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei

Jude 1:14

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Revelation 14:10

10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

Jeremiah 51:6

6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei

Jeremiah 51:9

9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes

Ezekiel 31:12-13

12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum 13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis

Daniel 4:12

12 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro

Daniel 5:20

20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est

Matthew 3:10

10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Matthew 7:19

19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Luke 3:9

9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur

Luke 13:7-9

7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat 8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora 9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

Revelation 10:3

3 et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas

Revelation 18:2

2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae

Job 14:7-9

7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

Ezekiel 29:14-15

14 et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile 15 inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus

Daniel 4:25-27

25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud 26 quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem 27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Isaiah 6:10

10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Daniel 4:25

25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 4:31-33

31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium

Daniel 7:25

25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis

Daniel 11:13

13 convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis

Daniel 12:7

7 et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec

Mark 5:4-5

4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

Luke 8:27-29

27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis 28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas 29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

Hebrews 1:11

11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent

Revelation 12:14

14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis

Exodus 9:16

16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

1 Samuel 2:8

8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

1 Kings 21:25

25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua

1 Kings 22:19-20

19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris 20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter

2 Kings 21:6-18

6 et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum 7 posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 8 et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses 9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel 10 locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens 11 quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 12 propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius 13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius 14 dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis 15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc 16 insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino 17 reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 18 dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo

2 Chronicles 28:22

22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

Psalms 9:16

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 12:8

8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 75:6-7

6 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 113:7-8

7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Isaiah 6:3

3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Jeremiah 27:5-7

5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis

Ezekiel 7:24

24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum

Ezekiel 25:17

17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Daniel 4:8-9

8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra

Daniel 4:13-14

13 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit 14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius

Daniel 4:32-35

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium

Daniel 5:18-21

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud

Daniel 11:21

21 et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia

1 Corinthians 1:28

28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

1 Timothy 5:21

21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

Revelation 4:8

8 et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est

Genesis 41:15

15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

1 Kings 14:2-3

2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero

Isaiah 19:3

3 et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

Daniel 2:26-28

26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius 27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

Daniel 4:7-9

7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi

Daniel 5:8

8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi

Daniel 5:15

15 et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere

Amos 3:7

7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

Genesis 31:35

35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

Genesis 32:4-5

4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

Genesis 32:18

18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

Exodus 32:32

32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

1 Samuel 1:15

15 respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

1 Samuel 3:17

17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

1 Samuel 24:8

8 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

1 Samuel 26:15

15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

2 Samuel 18:31-32

31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te 32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum

1 Kings 18:7

7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias

Jeremiah 4:19

19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii

Jeremiah 29:7

7 et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis

Daniel 2:26

26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius

Daniel 4:4-5

4 ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo 5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 4:24

24 haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem

Daniel 5:12

12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit

Daniel 7:15

15 horruit spiritus meus ego Danihel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 8:27

27 et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur

Daniel 10:16-17

16 et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium 17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur

Habakkuk 3:10

10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

Ezekiel 31:3

3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius

Ezekiel 31:16

16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis

Daniel 4:10-12

10 visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia 11 magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae 12 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro

Genesis 28:12

12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

2 Samuel 12:7

7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul

2 Chronicles 28:9

9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas

Psalms 36:5

5 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

Psalms 108:4

4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus

Jeremiah 27:6-8

6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni 8 gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius

Daniel 2:37-38

37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi 38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

Daniel 5:18-23

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti

Matthew 14:4

4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

Revelation 18:5

5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius

Daniel 4:13-16

13 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit 14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius 15 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae 16 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum

Daniel 5:21

21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud

Job 1:12-19

12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini 13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti 14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi 18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti 19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 20:29

29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Job 40:11-12

11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

Psalms 2:7

7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

Psalms 107:40

40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

Psalms 148:6

6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

Isaiah 14:24-27

24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

Isaiah 23:9

9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae

Isaiah 46:10-11

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

Job 30:3-8

3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant 8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

Psalms 75:7

7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

Psalms 83:18

18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 106:20

20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

Jeremiah 27:5

5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis

Daniel 5:21-31

21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est 25 haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares 26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus 31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

Mark 5:3-4

3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

Daniel 2:37

37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi

Daniel 4:15

15 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae

Matthew 5:34

34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

Matthew 21:20

20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit

Luke 15:18

18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te

Luke 15:21

21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus

Genesis 41:33-37

33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia 37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

1 Kings 21:29

29 nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eius

Job 34:31-32

31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

Psalms 41:1-3

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

Psalms 119:46

46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

Proverbs 16:6

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

Proverbs 28:13

13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

Isaiah 55:6-7

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Isaiah 58:5-7

5 numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino 6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe 7 frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris

Isaiah 58:10-12

10 cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies 11 et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae 12 et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

Ezekiel 18:7

7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

Ezekiel 18:21-22

21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur 22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet

Ezekiel 18:27-32

27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit 28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur 29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae 30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas 31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel 32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

Joel 2:14

14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro

Jonah 3:9

9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus

Zephaniah 2:2-3

2 priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini 3 quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini

Matthew 3:8

8 facite ergo fructum dignum paenitentiae

Luke 11:41

41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

Acts 8:22

22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

Acts 10:2-4

2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Acts 24:25

25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

Acts 26:20

20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes

2 Corinthians 5:11

11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

Galatians 5:6

6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

Galatians 5:22

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Ephesians 4:28

28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

James 4:8-10

8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem 10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

1 Peter 4:8

8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

Proverbs 10:24

24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

Zechariah 1:6

6 verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

Matthew 24:35

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Genesis 6:3

3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum

Ecclesiastes 8:11

11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

1 Peter 3:20

20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

2 Peter 3:9-10

9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

2 Peter 3:15

15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

Revelation 2:21

21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua

Genesis 10:10

10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

Genesis 11:2-9

2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

1 Chronicles 29:12-14

12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi

2 Chronicles 2:5-6

5 domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos 6 quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo

Esther 1:4

4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus

Psalms 49:20

20 homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

Psalms 73:8

8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

Psalms 104:1

1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

Psalms 145:5-12

5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

Proverbs 16:18

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

Isaiah 10:8-15

8 dicet enim 9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria 10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius 12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius 13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes 14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret 15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

Isaiah 37:24-25

24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius 25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

Daniel 5:18-20

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est

Habakkuk 1:15-16

15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit 16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

Habakkuk 2:4-5

4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet 5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

Luke 14:11

11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Revelation 16:19

19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius

Revelation 17:5

5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae

Revelation 18:10

10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum

Revelation 18:21

21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur

Revelation 21:24-26

24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam 25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic 26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam

Exodus 15:9-10

9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

1 Samuel 13:14

14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

1 Samuel 15:23

23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

Job 20:23

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Daniel 4:34

34 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem

Daniel 5:4-5

4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos 5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis

Daniel 5:28

28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

John 12:28

28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

Acts 9:3-5

3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Acts 12:22-23

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

Revelation 16:7

7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua

Exodus 8:10

10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

Exodus 9:14

14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

Exodus 9:29

29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

Joshua 4:24

24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

Job 12:18-21

18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

Job 30:5-7

5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

Proverbs 8:15-16

15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

Isaiah 37:20

20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus

Isaiah 45:3

3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel

Daniel 4:14-17

14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius 15 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae 16 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum 17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Isaiah 30:14

14 et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea

Daniel 4:32

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 5:5

5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis

1 Thessalonians 5:2

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

Job 1:21

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Psalms 7:17

17 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Psalms 9:2

2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

Psalms 10:16

16 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius

Psalms 50:14

14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

Psalms 90:1-2

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Psalms 92:1

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

Psalms 102:24

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

Psalms 103:1-4

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

Psalms 107:8

8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

Psalms 107:15

15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

Psalms 107:22

22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Psalms 107:31

31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

Psalms 121:1

1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum

Psalms 123:1

1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis

Psalms 130:1-2

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

Psalms 146:10

10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 24:15

15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

Lamentations 3:19-23

19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis 20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea 21 ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo 22 HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius 23 HETH novae diluculo multa est fides tua

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Daniel 4:3

3 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem

Daniel 4:26

26 quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem

Daniel 6:26

26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum

Jonah 2:2-4

2 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam 3 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 4 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum

Micah 4:7

7 et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum

Luke 1:33

33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Luke 18:13

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

John 5:26

26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

1 Timothy 6:16

16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

Revelation 4:10

10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes

Revelation 10:6

6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit

1 Samuel 3:18

18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

Job 9:4

4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Job 9:12-13

12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Job 23:13

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

Job 33:12-13

12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine 13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

Job 34:14-15

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet 15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

Job 34:19-24

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi 20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu 21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat 22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem 23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium 24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

Job 34:29

29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

Job 40:2

2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

Job 40:9-12

9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

Job 42:2

2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio

Psalms 33:8-11

8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

Psalms 33:14

14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

Psalms 49:1

1 victori filiorum Core canticum audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

Psalms 115:3

3 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

Psalms 135:6

6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

Proverbs 21:30

30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

Isaiah 26:9

9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

Isaiah 40:15-17

15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus 16 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum 17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

Isaiah 40:22-24

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit 24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

Isaiah 43:13

13 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud

Isaiah 45:9-11

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est 10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis 11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi

Matthew 11:25-26

25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis 26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Acts 5:39

39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

Acts 9:5

5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Acts 11:17

17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

Romans 9:19-20

19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

Romans 11:33-36

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

1 Corinthians 2:16

16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

1 Corinthians 10:22

22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

Ephesians 1:11

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Philippians 2:10-11

10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

2 Chronicles 33:12-13

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum 13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

Job 13:12

12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae

Proverbs 22:4

4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

2 Corinthians 4:17

17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

1 Samuel 2:3

3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes

2 Chronicles 33:11-12

11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem 12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

2 Chronicles 33:19

19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

Psalms 33:4-5

4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

Psalms 99:4

4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

Psalms 119:75

75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

Psalms 145:17-18

17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

Isaiah 5:16

16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia

Ezekiel 16:56

56 non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae

Ezekiel 16:63

63 ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

Daniel 4:30-31

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei 31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te

Daniel 5:4

4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos

Daniel 5:20-24

20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est

Matthew 11:25

25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

Acts 17:24

24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat

James 4:6-7

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis

1 Peter 2:9-10

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

1 Peter 5:5-6

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Revelation 15:3

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Revelation 19:1-2

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est 2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.