Daniel 5 Cross References - Vulgate

1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem 2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae 3 tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos 5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis 6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur 7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit 8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi 9 unde rex Balthasar satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur 10 regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur 11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit 13 igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea 14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te 15 et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere 16 porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris 17 ad quae respondens Danihel ait coram rege munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi 18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est 25 haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares 26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus 31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

Genesis 40:20

20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

Esther 1:3

3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se

Isaiah 21:4-5

4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

Isaiah 22:12

12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

Isaiah 22:14

14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

Jeremiah 51:39

39 in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus

Jeremiah 51:57

57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius

Nahum 1:10

10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

Mark 6:21-22

21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

2 Samuel 9:7

7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper

2 Kings 8:25-27

25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae 26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel 27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit

2 Kings 24:13

13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini

2 Kings 25:15

15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae

2 Chronicles 11:20

20 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith

2 Chronicles 15:16

16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

2 Chronicles 36:10

10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

2 Chronicles 36:18

18 universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem

Ezra 1:7-11

7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui 8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae 9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem

Jeremiah 27:7

7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni

Jeremiah 27:16-22

16 et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis 17 nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem 18 et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem 19 quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem 21 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem 22 in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto

Jeremiah 52:19

19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae

Daniel 1:2

2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui

Daniel 5:4

4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos

Daniel 5:11

11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex

Daniel 5:13

13 igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea

Daniel 5:18

18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo

Daniel 5:23

23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti

Judges 16:23-24

23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras 24 quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos

Psalms 115:4-8

4 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum 5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 6 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 8 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

Psalms 135:15-18

15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

Isaiah 40:19-20

19 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius 20 forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

Isaiah 42:8

8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus

Isaiah 42:17

17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

Isaiah 46:6-7

6 qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant 7 portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos

Jeremiah 10:4-9

4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur 5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene 6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine 7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui 8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est 9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec

Daniel 3:1-18

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis 2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex 3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor 4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis 5 in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex 6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis 7 post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex 8 statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive 10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream 11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem 12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant 13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis 14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis 15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea 16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare 18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Hosea 2:8-13

8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal 9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius 10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea 11 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius 12 et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri 13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

Habakkuk 2:19

19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius

Acts 17:29

29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile

Acts 19:24-28

24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum 25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt 27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit 28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum

Revelation 9:20-21

20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare 21 et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Psalms 78:30-31

30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

Proverbs 29:1

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

Daniel 4:31

31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te

Daniel 4:33

33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium

Daniel 5:8

8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi

Daniel 5:15

15 et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere

Daniel 5:24-28

24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est 25 haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares 26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Colossians 2:14

14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

1 Thessalonians 5:2-3

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

Revelation 20:12-15

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum 14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Job 15:20-27

20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium 25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est 27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

Job 20:19-27

19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

Psalms 69:23

23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

Psalms 73:18-20

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius

Isaiah 5:27

27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius

Isaiah 13:7-8

7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

Isaiah 21:2-4

2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

Isaiah 35:3

3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate

Ezekiel 7:17

17 omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis

Ezekiel 21:7

7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus

Daniel 2:1

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo

Daniel 3:19

19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat

Daniel 4:5

5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 4:19

19 tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit

Daniel 5:9-10

9 unde rex Balthasar satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur 10 regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur

Daniel 7:28

28 hucusque finis verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi

Nahum 2:10

10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

Hebrews 12:12

12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite

Genesis 41:8

8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

Genesis 41:42-44

42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit 43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti 44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

Numbers 22:7

7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

Numbers 22:17

17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

Numbers 24:11

11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

1 Samuel 17:25

25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel

Esther 3:1

1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat

Esther 10:2-3

2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent

Proverbs 1:9

9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

Isaiah 44:25-26

25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens 26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo

Isaiah 47:13

13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

Ezekiel 16:11

11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum

Daniel 2:2

2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege

Daniel 2:6

6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi

Daniel 2:48

48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

Daniel 4:6-7

6 et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi 7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi

Daniel 4:14

14 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius

Daniel 5:16

16 porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris

Daniel 5:29

29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno

Daniel 6:2-3

2 et super eos principes tres ex quibus Danihel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam 3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo

Isaiah 47:9

9 venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem

Isaiah 47:12-15

12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi 14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum 15 sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te

Daniel 2:27

27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi

Daniel 4:7

7 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi

Job 18:11-14

11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

Psalms 18:14

14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Psalms 48:6

6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

Isaiah 13:6-8

6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

Jeremiah 6:24

24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

Jeremiah 30:6

6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

Daniel 5:6

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Daniel 10:8

8 ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium

Matthew 2:3

3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo

Revelation 6:15

15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

Genesis 35:17-18

17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae

1 Samuel 4:20-22

20 in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit 21 et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo 22 et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

1 Kings 1:31

31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

Job 21:34

34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

Daniel 2:4

4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus

Daniel 3:9

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive

Daniel 6:6

6 tunc principes et satrapae subripuerunt regi et sic locuti sunt ei Darie rex in aeternum vive

Daniel 6:21

21 et Danihel regi respondens ait rex in aeternum vive

Genesis 41:11-15

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce 14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

2 Samuel 14:17

17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

Daniel 2:11

11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

Daniel 2:47-48

47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc 48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

Daniel 4:8-9

8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 9 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra

Daniel 4:18

18 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est

Daniel 5:14

14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te

Acts 12:22

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis

Acts 14:11

11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

Acts 16:16

16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando

Revelation 3:9

9 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te

1 Kings 10:1-3

1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus 2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo 3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei

2 Chronicles 9:1-2

1 regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit

Psalms 16:3

3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

Proverbs 12:26

26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

Proverbs 17:27

27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

Daniel 1:7

7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago

Daniel 4:8

8 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum

Daniel 6:3

3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo

Colossians 1:29

29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

Ezra 4:1

1 audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel

Ezra 6:16

16 fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio

Ezra 6:19-20

19 fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi 20 purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi

Ezra 10:7

7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem

Ezra 10:16

16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem

Daniel 1:21

21 fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis

Daniel 2:25

25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet

Daniel 5:2

2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae

Daniel 6:13

13 tunc respondentes dixerunt coram rege Danihel de filiis captivitatis Iudae non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua

Daniel 8:1

1 anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi ego Danihel post id quod videram in principio

Daniel 8:27

27 et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur

John 7:1

1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere

John 7:3

3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis

Daniel 5:11-12

11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit

Isaiah 29:10-12

10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet 11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim 12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

Isaiah 47:12

12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior

Daniel 2:3-11

3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim 4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus 5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur 6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi 7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus 8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo 9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini 10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo 11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

Daniel 5:7-8

7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit 8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi

Genesis 40:8

8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

Daniel 5:7

7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit

Acts 8:18

18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam

Genesis 14:23

23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

2 Kings 3:13

13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab

2 Kings 5:16

16 at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit

2 Kings 5:26

26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas

Psalms 119:46

46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

Acts 8:20

20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

Deuteronomy 32:8

8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

Psalms 7:17

17 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Psalms 9:2

2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

Psalms 47:2

2 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

Psalms 92:8

8 tu autem Excelsus in aeternum Domine

Lamentations 3:35

35 LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Daniel 2:37-38

37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi 38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

Daniel 4:2

2 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare

Daniel 4:17

17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Daniel 4:22-25

22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae 23 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum 24 haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem 25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 4:32

32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 6:22

22 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci

Acts 7:48

48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

Acts 26:13

13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant

Acts 26:19

19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis

Proverbs 16:14

14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

Jeremiah 25:9-14

9 ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas 10 perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae 11 et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis 12 cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas 13 et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes 14 quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum

Jeremiah 27:5-7

5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis 6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni

Daniel 2:12-13

12 quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis 13 et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent

Daniel 3:4

4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis

Daniel 3:6

6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

Daniel 3:20-21

20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem 21 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis

Daniel 3:29

29 { a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare}

Daniel 4:22

22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae

Habakkuk 2:5

5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

John 19:11

11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

Romans 13:1

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

Exodus 9:17

17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

1 Samuel 6:6

6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

2 Kings 17:14

14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo

2 Chronicles 36:13

13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

Job 40:11-12

11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

Proverbs 16:5

5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

Proverbs 16:18

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

Isaiah 14:12-17

12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes 13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis 14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo 15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci 16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

Isaiah 47:1

1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

Jeremiah 13:18

18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae

Jeremiah 19:15

15 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos

Jeremiah 48:18

18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

Ezekiel 30:6

6 haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum

Daniel 4:30-33

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei 31 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 32 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 33 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium

Luke 1:51-52

51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

Luke 18:14

14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Hebrews 3:13

13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati

Exodus 9:14-16

14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

Job 30:3-7

3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

Daniel 4:25

25 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Exodus 10:3

3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

2 Chronicles 33:23

23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

2 Chronicles 36:12

12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini

Isaiah 26:10

10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

Matthew 14:4

4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

Matthew 21:32

32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei

Luke 12:47

47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas

John 13:17

17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea

Acts 4:8-13

8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

Acts 5:29-33

29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum 32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi 33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

James 4:17

17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

1 Peter 5:5-6

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Genesis 2:7

7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

Genesis 14:19

19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

Judges 16:23

23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras

1 Samuel 5:1-9

1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum 2 tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon 3 cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo 4 rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen 5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem 6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius 7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum 8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel 9 illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum

2 Kings 14:10

10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum

Job 12:10

10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

Job 31:4

4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

Job 34:14-15

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet 15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

Psalms 104:29

29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

Psalms 115:16

16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

Psalms 135:15-17

15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

Psalms 139:3

3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

Psalms 146:4

4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

Proverbs 20:24

24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

Isaiah 2:12

12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

Isaiah 33:10

10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

Isaiah 37:19

19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

Isaiah 37:23

23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Jeremiah 10:23

23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

Jeremiah 50:29

29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 28:5

5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo

Ezekiel 28:17

17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te

Ezekiel 31:10

10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua

Daniel 5:2-4

2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae 3 tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos

Habakkuk 2:4

4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet

Habakkuk 2:18-19

18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta 19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius

Acts 17:25

25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

Acts 17:28-29

28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus 29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile

Romans 1:21-23

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt 23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

1 Corinthians 8:4

4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

1 Timothy 3:6

6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Revelation 13:5-6

5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant

Daniel 5:5

5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis

Job 14:14

14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

Isaiah 13:1-14

1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo 12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo 13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius 14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

Isaiah 21:1-10

1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili 2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum 6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu 8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram 10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

Isaiah 47:1-15

1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera 2 tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina 3 revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo 4 redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel 5 sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum 6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde 7 et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui 8 et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem 9 venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem 10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera 11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

Jeremiah 25:11-12

11 et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis 12 cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas

Jeremiah 50:1-46

1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae 2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum 3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt 4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent 5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur 6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui 7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino 8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges 9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua 10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus 11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri 12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens 13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius 14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit 15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei 16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis 18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur 19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius 20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero 21 super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi 22 vox belli in terra et contritio magna 23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus 24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti 25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum 26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum 27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum 28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius 29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel 30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus 31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae 32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius 33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos 34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis 35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius 36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt 37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur 38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur 39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem 40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis 41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae 42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon 43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem 44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo 45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum 46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est

Daniel 9:2

2 anno uno regni eius ego Danihel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam ut conplerentur desolationes Hierusalem septuaginta anni

Acts 15:18

18 notum a saeculo est Domino opus suum

Job 31:6

6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

Psalms 62:9

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

Jeremiah 6:30

30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Ezekiel 22:18-20

18 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt 19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem 20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

Matthew 22:11-12

11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

1 Corinthians 3:13

13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

Isaiah 13:17

17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint

Isaiah 21:2

2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

Isaiah 45:1-2

1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur 2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam

Daniel 5:31

31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

Daniel 6:28

28 porro Danihel perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae

Daniel 8:3-4

3 et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea 4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est

Daniel 8:20

20 aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum

Daniel 9:1

1 in anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldeorum

Isaiah 21:4-9

4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum 6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu 8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

Jeremiah 51:11

11 acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui

Jeremiah 51:31

31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum

Daniel 5:1-2

1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem 2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae

Daniel 6:1

1 placuit Dario et constituit supra regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.