Daniel 6:12 Cross References - Vulgate

12 et accedentes locuti sunt regi super edicto rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ad quod respondens rex ait verus sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum quod praevaricari non licet

Esther 1:19

19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat

Daniel 3:8-12

8 statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive 10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream 11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem 12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant

Daniel 6:8

8 nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum ut non inmutetur quod statutum est a Medis atque Persis nec praevaricari cuiquam liceat

Acts 16:19

19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

Acts 16:24

24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

Acts 24:2-9

2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam 3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione 4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia 5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum 6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus 7 :8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum 9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.