Exodus 1:5 Cross References - Vulgate

5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

Genesis 46:26-27

26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

Exodus 1:20

20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

Deuteronomy 10:22

22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

Judges 8:30

30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.