Exodus 26:26 Cross References - Vulgate

26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

Exodus 36:31-38

31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis 37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

Numbers 3:36

36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent

Numbers 4:31

31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum

Romans 15:1

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

1 Corinthians 9:19-20

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

Galatians 6:1-2

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris 2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

Ephesians 4:16

16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate

Colossians 2:19

19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.