Exodus 3:10 Cross References - Vulgate

10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

1 Samuel 12:6

6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti

Psalms 77:20

20 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

Psalms 103:6-7

6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent

Psalms 105:26

26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

Isaiah 63:11-12

11 et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui 12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum

Hosea 12:13

13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est

Micah 6:4

4 quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

Acts 7:34

34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum

Acts 7:36

36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.