Exodus 9 Cross References - Vulgate

1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 2 quod si adhuc rennuis et retines eos 3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis 4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel 5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra 6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit 7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum 8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao 9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti 10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis 11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti 12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen 13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere 18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus 19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur 20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos 21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris 22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti 23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit 26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit 27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii 28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis 29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum 31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret 32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant 33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram 34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

Exodus 3:18

18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

Exodus 4:22-23

22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel 23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

Exodus 5:1

1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

Exodus 8:1

1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 8:20

20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 9:13

13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 10:3

3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 4:23

23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

Exodus 8:2

2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

Exodus 10:4

4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

Leviticus 26:14-16

14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea 15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum 16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

Leviticus 26:23-24

23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi 24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

Leviticus 26:27-28

27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Psalms 7:11-12

11 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die 12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

Psalms 68:21

21 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

Isaiah 1:20

20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

Romans 2:8

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

Revelation 2:21-22

21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua 22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius

Revelation 16:9

9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam

Exodus 5:3

3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

Exodus 7:4

4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima

Exodus 8:19

19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

1 Samuel 5:6-11

6 adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius 7 videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum 8 et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel 9 illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum 10 miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum 11 miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro

1 Samuel 6:9

9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

Acts 13:11

11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

Exodus 8:22

22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

Exodus 10:23

23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

Exodus 12:13

13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

Isaiah 65:13-14

13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis 14 ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Exodus 8:23

23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

Exodus 9:18

18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

Numbers 16:5

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

Job 24:1

1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

Ecclesiastes 3:1-11

1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 9 quid habet amplius homo de labore suo 10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

Jeremiah 28:16-17

16 idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es 17 et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

Matthew 27:63-64

63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore

Exodus 9:19-20

19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur 20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos

Exodus 9:25

25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

Psalms 78:48

48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

Psalms 78:50

50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

Exodus 7:14

14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

Exodus 8:32

32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

Exodus 9:12

12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

Job 9:4

4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Proverbs 29:1

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

Isaiah 48:4

4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea

Daniel 5:20

20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est

Romans 9:18

18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

Exodus 8:16

16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

Leviticus 13:18-20

18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

Deuteronomy 28:27

27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

Deuteronomy 28:35

35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

Job 2:7

7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

Revelation 16:2

2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius

Exodus 7:11-12

11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter 12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

Exodus 8:18-19

18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis 19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

Isaiah 47:12-14

12 sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior 13 defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi 14 ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

2 Timothy 3:8-9

8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

Exodus 4:21

21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

Exodus 7:13-14

13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

Psalms 81:11-12

11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

Revelation 16:10-11

10 et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

Exodus 7:15

15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua

Exodus 9:1

1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 8:10

10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

Leviticus 26:18

18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

Leviticus 26:21

21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

Leviticus 26:28

28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Deuteronomy 28:15-17

15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te 16 maledictus eris in civitate maledictus in agro 17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae

Deuteronomy 28:59-61

59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas 60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi 61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat

Deuteronomy 29:20-22

20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur 22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus

Deuteronomy 32:39-42

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere 40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum 41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam 42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

1 Samuel 4:8

8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

2 Samuel 7:22

22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris

1 Kings 8:38

38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

1 Chronicles 17:20

20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

Psalms 86:8

8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

Isaiah 46:9

9 recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei

Jeremiah 10:6

6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

Jeremiah 19:8

8 et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius

Micah 6:13

13 et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis

Revelation 18:8

8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam

Revelation 22:18

18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto

Exodus 3:20

20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

Exodus 9:3

3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

Exodus 9:6

6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

Exodus 9:16

16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

Exodus 11:4-6

4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum 6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est

Exodus 12:29-30

29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum 30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

Exodus 14:28

28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

1 Kings 13:34

34 et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae

Proverbs 2:22

22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

Exodus 14:4

4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

Exodus 14:17

17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius

Exodus 15:11-16

11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia 12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra 13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum 14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim 15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan 16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

Exodus 18:11

11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

Joshua 2:10-11

10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis 11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

1 Chronicles 16:24

24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

Psalms 64:9

9 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

Psalms 83:17-18

17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 136:10-15

10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

Proverbs 16:4

4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

Isaiah 63:12-14

12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum 13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem 14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Malachi 1:14

14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

Romans 9:17

17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

Romans 9:22

22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

1 Peter 2:8

8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

1 Peter 2:19

19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

Jude 1:4

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

Job 15:25-26

25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

Job 40:9

9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

Isaiah 10:15

15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

Isaiah 26:11

11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret

Isaiah 37:23-24

23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel 24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius

Isaiah 37:29

29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Acts 12:23

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

1 Corinthians 10:22

22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

Exodus 9:22-25

22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti 23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

1 Kings 19:2

2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

1 Kings 20:6

6 cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent

2 Kings 7:1

1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae

2 Kings 7:18

18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae

Psalms 83:15

15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

Habakkuk 3:2

2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis

Proverbs 13:13

13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

Proverbs 16:16

16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

Proverbs 22:3

3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

Proverbs 22:23

23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Jonah 3:5-6

5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem 6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

Mark 13:14-16

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua 16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

Hebrews 11:7

7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus

Exodus 7:23

23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

1 Samuel 4:20

20 in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

1 Chronicles 22:19

19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini

Job 7:17

17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

Job 34:14

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

Proverbs 24:32

32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

Ezekiel 40:4

4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel

Daniel 10:12

12 et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos

Exodus 7:19

19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

Exodus 8:5

5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Exodus 19:16

16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris

Exodus 20:18

18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

Joshua 10:11

11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

1 Samuel 12:17-18

17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

Job 37:1-5

1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo 2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem 3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia

Job 38:22-23

22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

Psalms 18:13

13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

Psalms 29:3

3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas

Psalms 77:18

18 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

Psalms 78:47-48

47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

Psalms 105:32-33

32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

Psalms 148:8

8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

Isaiah 30:30

30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

Ezekiel 38:22

22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo

Revelation 8:7

7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est

Revelation 16:18

18 et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus

Exodus 9:23

23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

Exodus 10:6

6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

Matthew 24:21

21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

Psalms 78:47

47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

Exodus 8:22-32

22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae 23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud 24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis 25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra 26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent 27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis 28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me 29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino 30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum 31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem 32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

Exodus 9:4

4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

Exodus 11:7

7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

Isaiah 32:18-19

18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

Exodus 10:16

16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

Numbers 22:34

34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

1 Samuel 15:24

24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum

1 Samuel 15:30

30 at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum

1 Samuel 26:21

21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

2 Chronicles 12:6

6 consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus

Psalms 9:16

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 129:4

4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum

Psalms 145:17

17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

Lamentations 1:18

18 SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem

Daniel 9:14

14 et vigilavit Dominus et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius

Matthew 27:4

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Romans 3:19

19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

Exodus 8:8

8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

Exodus 8:28

28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

Exodus 10:17

17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

Exodus 11:1

1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet

Psalms 29:3-4

3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

Acts 8:24

24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis

Exodus 9:33

33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

Exodus 19:5

5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

Deuteronomy 10:14

14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt

1 Kings 8:22

22 stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum

2 Chronicles 6:12-13

12 stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas 13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis

Ezra 9:5

5 et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum

Job 11:13

13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

Psalms 24:1-2

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius 2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

Psalms 50:12

12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

Psalms 95:4-5

4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

Psalms 135:6

6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

Psalms 143:6

6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

Isaiah 1:15

15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

1 Corinthians 10:26

26 Domini est terra et plenitudo eius

1 Corinthians 10:28

28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

Proverbs 16:6

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

Isaiah 26:10

10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

Isaiah 63:17

17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae

Ruth 1:22

22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur

Ruth 2:23

23 iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur

Amos 4:9

9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus

Habakkuk 3:17

17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus

Exodus 10:22

22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus

Exodus 8:12

12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

Exodus 9:29

29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

Exodus 10:18-19

18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum 19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti

James 5:17-18

17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex 18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

Exodus 8:15

15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

2 Chronicles 28:22

22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

2 Chronicles 33:23

23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

2 Chronicles 36:13

13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

Ecclesiastes 8:11

11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.