Genesis 1:7 Cross References - Vulgate

7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita

Genesis 1:9

9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

Genesis 1:11

11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

Genesis 1:15

15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita

Genesis 1:24

24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita

Job 26:8

8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

Job 38:8-11

8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

Psalms 104:10

10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

Psalms 148:4

4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt

Proverbs 8:28-29

28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

Ecclesiastes 11:3

3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

Matthew 8:27

27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.