Genesis 21:14 Cross References - Vulgate

14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

Genesis 16:7

7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur

Genesis 19:27

27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

Genesis 21:31

31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

Genesis 21:33

33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

Genesis 22:3

3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

Genesis 22:19

19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi

Genesis 24:54

54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

Genesis 25:6

6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

Genesis 26:31

31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

Genesis 26:33

33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

Genesis 36:6-7

6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob 7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum

Genesis 37:15

15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret

Genesis 46:1

1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

1 Kings 19:3

3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum

Psalms 107:4

4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

Psalms 119:60

60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua

Proverbs 27:14

14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Isaiah 16:8

8 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare

John 8:35

35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum

Galatians 4:23-25

23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem 24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar 25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.