Genesis 28:4 Cross References - Vulgate

4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

Genesis 12:1-3

1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi 2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus 3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Genesis 12:7

7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

Genesis 13:14-17

14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem 15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum 16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit 17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

Genesis 15:5-7

5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam 7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam

Genesis 15:18-21

18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

Genesis 17:6-8

6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur 7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

Genesis 22:17-18

17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

Psalms 39:12

12 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

Psalms 72:17

17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

Psalms 105:6-12

6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

Romans 4:7-8

7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

Galatians 3:8

8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes

Galatians 3:14

14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

Ephesians 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

Hebrews 11:9-13

9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem 10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus 11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis 13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.