Genesis 31:32 Cross References - Vulgate

32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

Genesis 13:8

8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

Genesis 19:7

7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

Genesis 30:33

33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

Genesis 31:19

19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

Genesis 31:23

23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

Genesis 31:30

30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

Genesis 44:9-12

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri 10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii 11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli 12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

1 Samuel 12:3-5

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam 5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

1 Samuel 14:24-29

24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem 25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri 26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum 27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius 28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

2 Corinthians 8:20-21

20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus

2 Corinthians 12:17-19

17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos 18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis 19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.