Genesis 3:3 Cross References - Vulgate

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

Genesis 2:16-17

16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

Genesis 20:6

6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam

Exodus 19:12-13

12 constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur 13 manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem

1 Chronicles 16:22

22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi

Job 19:21

21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

1 Corinthians 7:1

1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

2 Corinthians 6:17

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

Colossians 2:21

21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.