Genesis 44:17 Cross References - Vulgate

17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

Genesis 18:25

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

Genesis 26:29

29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

Genesis 37:32-33

32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non 33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

Genesis 42:18

18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

2 Samuel 23:3

3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

Psalms 75:2

2 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.