Jeremiah 7:12 Cross References - Vulgate

12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel

Deuteronomy 12:5

5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis

Deuteronomy 12:11

11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino

Joshua 18:1

1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta

Judges 18:31

31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

1 Samuel 1:3

3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

1 Samuel 4:3-4

3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

1 Samuel 4:10-11

10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

1 Samuel 4:22

22 et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

Psalms 78:60-64

60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

Jeremiah 26:6

6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.