Job Cross References - Vulgate

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo 2 natique sunt ei septem filii et tres filiae 3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales 4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis 5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus 6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan 7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo 9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum 10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini 13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti 14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos 15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi 16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi 18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti 19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum 22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Genesis 6:9

9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

Genesis 10:23

23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

Genesis 17:1

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

Genesis 22:12

12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me

Genesis 22:20-21

20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum

Genesis 36:28

28 habuit autem filios Disan Hus et Aran

Exodus 18:21

21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

2 Kings 20:3

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

1 Chronicles 1:17

17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

1 Chronicles 1:42

42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran

2 Chronicles 31:20-21

20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

Job 1:8

8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

Job 2:3

3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

Job 23:11-12

11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Job 31:1-40

1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine 2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam 4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat 5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus 6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam 7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula 8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur 9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum 10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii 11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima 12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina 13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui 24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea 26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum 29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius 31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur 32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit 33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam 34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium 35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum 38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi 40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob

Proverbs 8:13

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

Proverbs 16:6

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

Jeremiah 25:20

20 et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti

Lamentations 4:21

21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis

Ezekiel 14:14

14 et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum

Ezekiel 14:20

20 et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

James 5:11

11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

1 Peter 3:11

11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

Job 13:13

13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

Job 42:13

13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres

Psalms 107:38

38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

Psalms 127:3-5

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Psalms 128:3

3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

Genesis 12:5

5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

Genesis 12:16

16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

Genesis 13:6

6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter

Genesis 25:6

6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

Genesis 29:1

1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

Genesis 34:23

23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

Numbers 23:7

7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

Numbers 31:32-34

32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 33 boum septuaginta duo milia 34 asinorum sexaginta milia et mille

Judges 6:3

3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum

Judges 6:5

5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes

Judges 7:12

12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris

Judges 8:10

10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium

1 Samuel 25:2

2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo

1 Kings 4:30

30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum

2 Kings 3:4

4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis

2 Chronicles 26:10

10 extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus

2 Chronicles 32:29

29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis

Job 29:9-10

9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo 10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

Job 29:25

25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

Job 42:12

12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

Proverbs 10:22

22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

Psalms 133:1

1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

Hebrews 13:1

1 caritas fraternitatis maneat

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Genesis 8:20

20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

Genesis 22:3

3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

Genesis 35:2-3

2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

Exodus 18:12

12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

Exodus 19:10

10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

Exodus 24:5

5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

Leviticus 1:3-6

3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

Leviticus 24:10-16

10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 13 qui locutus est ad Mosen 14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

1 Samuel 16:5

5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

1 Kings 18:31

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

1 Kings 21:13

13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

Nehemiah 12:30

30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 2:9

9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere

Job 8:4

4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Job 41:25

25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

Job 42:8

8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

Psalms 5:3

3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Jeremiah 17:9-10

9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud 10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Mark 7:21-23

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

Luke 1:75

75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

John 11:55

55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

Acts 8:22

22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

Acts 21:26

26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 11:2

2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

Genesis 6:4

4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

1 Kings 22:19

19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris

1 Chronicles 21:1

1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel

Job 2:1

1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius

Job 38:7

7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

Psalms 103:20

20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

Daniel 3:25

25 { respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei}

Zechariah 3:1

1 et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei

Matthew 18:10

10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

Luke 3:38

38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

John 6:70

70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

Revelation 12:9-10

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt 10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte

2 Kings 5:25

25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam

Job 2:2

2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

Zechariah 1:10-11

10 et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram 11 et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit

Zechariah 6:7

7 qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram

Matthew 12:43

43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 12:12-17

12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet 13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum 14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis 15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo 17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu

Revelation 20:8

8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

Numbers 12:3

3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

Numbers 12:7-8

7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

Joshua 1:7

7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis

1 Kings 4:30-31

30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

2 Kings 23:25

25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

Nehemiah 5:15

15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

Job 1:1

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 8:20

20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

Job 9:22-23

22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Job 12:4

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

Job 17:8-9

8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur 9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

Job 34:14

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

Job 42:7-8

7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob 8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

Psalms 18:23

23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

Psalms 34:14

14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Psalms 37:27

27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Psalms 89:20

20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

Isaiah 1:16

16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Ezekiel 40:4

4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel

Luke 23:39-40

39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

John 1:47

47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

Job 1:21

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Job 21:14-15

14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

Malachi 1:10

10 quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

1 Timothy 6:6

6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

Genesis 15:1

1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

Genesis 26:12

12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

Genesis 30:30

30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae

Genesis 30:43

43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos

Genesis 39:5

5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

Genesis 49:25

25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae

Deuteronomy 7:13

13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi

Deuteronomy 28:2-6

2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae 6 benedictus eris et ingrediens et egrediens

Deuteronomy 33:11

11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant

Deuteronomy 33:27

27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

1 Samuel 25:16

16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges

Job 1:3

3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Job 29:6

6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

Job 31:25

25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

Psalms 5:12

12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Psalms 34:7

7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

Psalms 71:21

21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

Psalms 80:12

12 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

Psalms 90:17

17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Psalms 128:1-4

1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

Isaiah 5:2

2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas

Isaiah 5:5

5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

Zechariah 2:5

5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

Zechariah 2:8

8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

Genesis 26:11

11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

Job 1:5

5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

Job 1:12

12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi

Job 4:5

5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

Job 19:21

21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Psalms 105:15

15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

Isaiah 5:25

25 ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaiah 8:21

21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

Malachi 3:13-14

13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus 14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

Revelation 16:9

9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam

Revelation 16:11

11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Genesis 16:6

6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

1 Kings 22:23

23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum

Job 2:4-7

4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua 5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva 7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

Psalms 76:10

10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Isaiah 27:8

8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

Jeremiah 38:5

5 et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare

Luke 8:32-33

32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

Luke 22:31-32

31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

John 3:35-36

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius 36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

John 19:11

11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

2 Corinthians 12:7

7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet

Job 1:4

4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis

Proverbs 27:1

1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

Ecclesiastes 9:12

12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 17:27-29

27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes 28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

1 Samuel 4:17

17 respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

2 Samuel 15:13

13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom

Jeremiah 51:31

31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum

Genesis 10:7

7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

Genesis 10:28

28 et Ebal et Abimahel Saba

Genesis 25:3

3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim

1 Samuel 22:20-21

20 evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David 21 et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini

Job 1:16-17

16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi 17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

Job 1:19

19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 6:19

19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

Psalms 72:10

10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

Isaiah 45:14

14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

Ezekiel 23:42

42 et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum

Joel 3:8

8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est

Genesis 19:24

24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Exodus 9:28

28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

Leviticus 9:24

24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Leviticus 10:2

2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

Numbers 11:1-3

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini

1 Samuel 14:15

15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

1 Kings 18:38

38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens

2 Kings 1:10

10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo

2 Kings 1:12

12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius

2 Kings 1:14

14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae

Amos 7:4

4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

Revelation 13:13

13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum

Genesis 11:28

28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

Genesis 11:31

31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

2 Samuel 1:3

3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi

Job 1:15

15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

Isaiah 23:13

13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam

Habakkuk 1:6

6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

2 Samuel 13:28

28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

Job 1:13

13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti

Job 6:2-3

2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

Job 16:14

14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

Job 19:9-10

9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo 10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

Job 23:2

2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum

Job 27:14

14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Ecclesiastes 9:2

2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

Isaiah 28:19

19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

Lamentations 1:12

12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui

Amos 4:6-11

6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus 7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit 8 et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus 9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus 10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus 11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

Genesis 37:32-33

32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non 33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

Genesis 42:36

36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

Judges 16:30

30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat

2 Samuel 18:33

33 contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi

1 Kings 20:30

30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum

Jeremiah 4:11-12

11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

Matthew 7:27

27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Luke 13:1-5

1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum 2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt 3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis 4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem 5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis

Acts 28:4

4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere

Ephesians 2:2

2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

Genesis 37:29

29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

Genesis 37:34

34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

Deuteronomy 9:18

18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

2 Samuel 12:16-20

16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram 17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum 18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 19 cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit

2 Chronicles 7:3

3 sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Ezra 9:3

3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens

Matthew 26:39

39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

1 Peter 5:6

6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 30:2

2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

Genesis 45:5

5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat

1 Samuel 3:18

18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

1 Kings 12:15

15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath

2 Kings 20:19

19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

Psalms 34:1

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Psalms 49:17

17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

Psalms 89:38-52

38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Ecclesiastes 5:15

15 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

Ecclesiastes 5:19

19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 24:15

15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

Isaiah 42:24

24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Amos 3:6

6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

Matthew 20:15

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

1 Thessalonians 5:18

18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

1 Timothy 6:7

7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Job 34:10

10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

Job 34:18-19

18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios 19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Job 40:4-8

4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam 6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait 7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

James 1:4

4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.