Job 24:1 Cross References - Vulgate

1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

Genesis 7:4

4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae

Genesis 18:17

17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

Genesis 18:20-21

20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis 21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Psalms 31:15

15 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

Psalms 36:10

10 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

Psalms 73:16-19

16 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

Ecclesiastes 3:17

17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

Ecclesiastes 8:6-7

6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio 7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

Ecclesiastes 9:11-12

11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus 12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Isaiah 2:12

12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

Isaiah 60:22

22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

Jeremiah 12:1-3

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt 2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum 3 et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

Jeremiah 46:10

10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Matthew 24:38

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

Luke 21:22-24

22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt 23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

Acts 1:7

7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

1 Thessalonians 5:1

1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

1 Timothy 6:15

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 3:7-8

7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.