Job 24:6 Cross References - Vulgate

6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

Deuteronomy 28:33

33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

Deuteronomy 28:51

51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat

Judges 6:3-6

3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum 4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos 5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes 6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian

Micah 6:15

15 tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.