Job 33:13 Cross References - Vulgate

13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

Deuteronomy 29:29

29 abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius

Job 9:14

14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

Job 15:25-26

25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

Job 40:2

2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

Psalms 62:11

11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Jeremiah 50:24

24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti

Ezekiel 22:14

14 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Matthew 20:15

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Acts 1:7

7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate

Acts 5:39

39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

Acts 9:4-5

4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Romans 11:34

34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

1 Corinthians 10:22

22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.