Job 34 Cross References - Vulgate

1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est 2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me 3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat 4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius 5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum 6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato 7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam 8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo 10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas 11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet 12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium 13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est 14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet 15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur 16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei 17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas 18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios 19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi 20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu 21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat 22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem 23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium 24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis 25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur 26 quasi impios percussit eos in loco videntium 27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt 28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum 29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines 30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi 31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam 33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere 34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me 35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam 36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis 37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 16:13

13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

Genesis 18:25

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

Exodus 2:23-24

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

Exodus 3:7

7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

Exodus 3:9

9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

Exodus 12:29-30

29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum 30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

Exodus 14:30

30 liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum

Exodus 22:23-27

23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli 25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum 28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Leviticus 26:41

41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

Deuteronomy 13:9-11

9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum 10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis 11 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

Deuteronomy 21:21

21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat

Deuteronomy 29:19

19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

Judges 19:30

30 quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit

Judges 20:7

7 adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis

1 Samuel 2:30-36

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles 31 ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua 32 et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus 33 verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit 34 hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 35 et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus 36 futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis

1 Samuel 15:11

11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

1 Samuel 15:23

23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

1 Samuel 15:28

28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

1 Samuel 25:37-39

37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est 39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

1 Samuel 26:10

10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

2 Samuel 7:1

1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

2 Samuel 12:11-12

11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius 12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis

2 Samuel 19:21

21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini

2 Samuel 23:3

3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

1 Kings 12:28-30

28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan 30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan

1 Kings 14:7-8

7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel 8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

1 Kings 14:14

14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore

2 Kings 18:9-12

9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam 10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria 11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt

2 Kings 21:9

9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel

1 Chronicles 29:11

11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

2 Chronicles 19:7

7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

2 Chronicles 36:14-17

14 sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo 16 at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio 17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

Ezra 9:13

13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

Ezra 9:13-14

13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie 14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem

Nehemiah 9:33-38

33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis 35 et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis 36 ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea 37 et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus 38 super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri

Job 1:22

22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Job 3:5

5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 6:30

30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

Job 7:17

17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

Job 8:2-3

2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui 3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

Job 8:3-3

3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

Job 9:4

4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Job 9:12

12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

Job 9:17

17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

Job 9:22-23

22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

Job 9:22

22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Job 9:30-31

30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae 31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea 32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri 33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

Job 10:2

2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices 3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

Job 10:7

7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

Job 10:9

9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

Job 11:2-3

2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur 3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

Job 11:3-3

3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis 4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo

Job 11:6

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

Job 11:11

11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

Job 12:3

3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

Job 12:6

6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

Job 12:11

11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

Job 12:14

14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

Job 12:19

19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

Job 12:21

21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

Job 13:2-6

2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

Job 13:2

2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum 3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

Job 13:8

8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

Job 15:2

2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

Job 15:5

5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 15:31

31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

Job 16:13

13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

Job 16:17

17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

Job 16:21

21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

Job 18:4

4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

Job 19:2

2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

Job 21:7

7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis

Job 21:14-16

14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

Job 22:9-10

9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

Job 22:15

15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

Job 22:17

17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

Job 23:2

2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum

Job 23:7

7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum 8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum 9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

Job 23:13

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

Job 23:16

16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

Job 24:1

1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

Job 24:12

12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

Job 24:17

17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

Job 27:2

2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

Job 27:4-6

4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium 5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Job 27:23

23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Job 29:1-3

1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me 3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

Job 29:12-13

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

Job 30:23

23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

Job 31:3

3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam 4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

Job 31:15

15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

Job 31:19-20

19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Job 31:30

30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

Job 32:1

1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

Job 33:2

2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

Job 33:5

5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

Job 33:9

9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

Job 33:26

26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

Job 33:32

32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

Job 34:2-3

2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

Job 34:2

2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me 3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat 4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

Job 34:8-9

8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo 10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

Job 34:10

10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas 11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

Job 34:11

11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet 12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

Job 34:16

16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

Job 34:20

20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu 21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

Job 34:34

34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

Job 34:36

36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

Job 35:2-3

2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum 3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

Job 35:3-3

3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

Job 35:9

9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

Job 35:11

11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

Job 35:16

16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

Job 36:19

19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine 20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

Job 36:23

23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

Job 37:23

23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest

Job 38:2

2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

Job 38:4-41

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

Job 40:3-5

3 respondens autem Iob Domino dixit 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

Job 40:8-11

8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Job 40:8

8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris 9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

Job 41:11

11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

Job 42:3

3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam

Job 42:6

6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere 7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

Psalms 1:1

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

Psalms 2:2-4

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

Psalms 2:9

9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

Psalms 5:5

5 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

Psalms 11:7

7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Psalms 12:5

5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

Psalms 12:8

8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 13:1

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

Psalms 19:12

12 errores quis intelleget ab occultis munda me

Psalms 25:4-5

4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me 5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

Psalms 26:2

2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

Psalms 26:4

4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

Psalms 27:9

9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

Psalms 28:5

5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

Psalms 30:7

7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

Psalms 32:8

8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

Psalms 33:15

15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Psalms 37:4

4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

Psalms 49:6-7

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

Psalms 50:18

18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 62:12

12 canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

Psalms 72:4

4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

Psalms 73:12-15

12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

Psalms 73:19

19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

Psalms 89:30-32

30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

Psalms 90:3-10

3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

Psalms 92:15

15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Psalms 94:5

5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

Psalms 104:29

29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 113:7-8

7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Psalms 119:137

137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

Psalms 125:5

5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Psalms 135:6

6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

Psalms 139:11-12

11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

Psalms 139:23

23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

Psalms 139:23-24

23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Psalms 143:7

7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

Psalms 145:17

17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

Proverbs 1:5

5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

Proverbs 1:15

15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 1:29-30

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Proverbs 2:12

12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

Proverbs 4:14

14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

Proverbs 4:17

17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

Proverbs 5:21

21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

Proverbs 6:32

32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

Proverbs 8:23-30

23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

Proverbs 10:29

29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

Proverbs 11:31

31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 14:31

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

Proverbs 15:3

3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

Proverbs 15:32

32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

Proverbs 17:26

26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

Proverbs 22:2

2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

Proverbs 24:12

12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

Proverbs 28:13

13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

Proverbs 29:2-12

2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus 3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam 4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam 5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit 7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam 8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem 9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem 10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius 11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum 12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Ecclesiastes 9:18

18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Song of Songs 3:8

8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

Isaiah 1:3

3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

Isaiah 1:19-20

19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

Isaiah 3:14

14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

Isaiah 5:7

7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

Isaiah 5:12

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 9:2

2 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

Isaiah 10:16-19

16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis 17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una 18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus 19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

Isaiah 11:2-5

2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis 3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

Isaiah 14:3-8

3 et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti 4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum 5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium 6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter 7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit 8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

Isaiah 15:1

1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

Isaiah 24:22

22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

Isaiah 26:3

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

Isaiah 27:4

4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

Isaiah 29:15

15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

Isaiah 30:13

13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius

Isaiah 30:30-33

30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis 31 a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus 32 et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos 33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

Isaiah 32:17

17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

Isaiah 37:36

36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

Isaiah 37:38

38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo

Isaiah 40:13-14

13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

Isaiah 42:3

3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Isaiah 57:16

16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

Isaiah 66:18

18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam

Isaiah 66:24

24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni

Jeremiah 2:5

5 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt

Jeremiah 12:1

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Jeremiah 16:17

17 quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis

Jeremiah 17:10

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Jeremiah 23:24

24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

Jeremiah 27:8

8 gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius

Jeremiah 31:18-19

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus 19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae

Jeremiah 32:19

19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

Jeremiah 51:20-23

20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna 21 et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius 22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem 23 et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus

Ezekiel 33:17-20

17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est 18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis 19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis 20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel

Daniel 2:21

21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

Daniel 2:34

34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos

Daniel 2:34-35

34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos 35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

Daniel 2:44-45

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum 45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Daniel 5:28-31

28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus

Daniel 5:30-31

30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus 31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo

Daniel 9:7-9

7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te

Daniel 9:7-14

7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

Daniel 9:8-14

8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt 9 tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te

Daniel 9:9-14

9 tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te 10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas 11 et omnis Israhel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Mosi servi Dei quia peccavimus ei 12 et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superducerent in nos malum magnum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Hierusalem 13 sicut scriptum est in lege Mosi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam 14 et vigilavit Dominus et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius

Hosea 5:11

11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

Hosea 7:2

2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

Hosea 13:11

11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

Amos 8:7

7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

Amos 9:2-3

2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos 3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Amos 9:8

8 ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus

Micah 6:16

16 et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis

Micah 7:9

9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius

Habakkuk 1:12-13

12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum 13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

Zephaniah 1:6

6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Haggai 2:15-19

15 et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini 16 cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagoenas et fiebant viginti 17 percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus 18 ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum 19 numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

Zechariah 4:6

6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

Malachi 3:14

14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

Matthew 7:23

23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 16:27

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Matthew 20:12-15

12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus 13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum 14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Matthew 25:6

6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

Luke 3:8-14

8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur 10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 13:27

27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

Luke 17:26-29

26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis 27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes 28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

Luke 17:31-32

31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro 32 memores estote uxoris Loth

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

John 14:27

27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet

Acts 10:34

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

Acts 12:23

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

Acts 15:38

38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

Acts 23:3

3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti

Acts 23:5

5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices

Romans 2:6

6 qui reddet unicuique secundum opera eius

Romans 2:11

11 non est enim personarum acceptio apud Deum

Romans 3:4-5

4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

Romans 3:5-7

5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

Romans 8:31-34

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

Romans 9:14

14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

Romans 11:34-36

34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

Romans 11:35

35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Romans 13:7

7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

1 Corinthians 2:15

15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Corinthians 6:2-5

2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

1 Corinthians 10:15

15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

1 Corinthians 14:20

20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

2 Corinthians 5:10

10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

Galatians 2:6

6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

Galatians 2:11-14

11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat 12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant 13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione 14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

Galatians 6:7-8

7 nolite errare Deus non inridetur 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

Ephesians 4:25-28

25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra 26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram 27 nolite locum dare diabolo 28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

Ephesians 6:9

9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Philippians 4:7

7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

Colossians 3:25

25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

1 Thessalonians 5:2

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

1 Thessalonians 5:21

21 omnia autem probate quod bonum est tenete

2 Thessalonians 1:6-7

6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

2 Thessalonians 2:4-11

4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

1 Timothy 5:20

20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

1 Timothy 5:24

24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

2 Timothy 4:10

10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

Hebrews 2:2

2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Hebrews 5:14

14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

Hebrews 10:39

39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Hebrews 11:26

26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

Hebrews 12:28

28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia

James 1:13

13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

James 5:4

4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

James 5:11

11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

1 Peter 1:17

17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

1 Peter 2:17

17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 2:10

10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

Jude 1:8

8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant

Revelation 6:15-16

15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

Revelation 13:3-4

3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam 4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea

Revelation 13:11-14

11 et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco 12 et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis 13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum 14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

Revelation 18:9-10

9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum

Revelation 18:20

20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

Revelation 20:12

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum

Revelation 22:12

12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.