Job 33:27 Cross References - Vulgate

27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

Genesis 16:13

13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

Numbers 12:11

11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

2 Samuel 12:13

13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris

2 Chronicles 16:9

9 oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

Job 7:20

20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

Job 34:9

9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

Psalms 11:4

4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

Psalms 14:2

2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

Psalms 19:7-8

7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

Psalms 119:128

128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

Psalms 139:1-4

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

Proverbs 5:21

21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

Proverbs 15:3

3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

Proverbs 28:13

13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Jeremiah 2:8

8 sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt

Jeremiah 3:13

13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus

Jeremiah 23:24

24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

Jeremiah 31:18-19

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus 19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Luke 15:18-22

18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes

Luke 18:13

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

Romans 6:21

21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

Romans 7:12-14

12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

Romans 7:16

16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona

Romans 7:22

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

1 John 1:8-10

8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.