John 11:43 Cross References - Vulgate

43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras

1 Kings 17:21-22

21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius 22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit

2 Kings 4:33-36

33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum 34 et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri 35 at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos 36 et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum

Mark 4:41

41 <4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

Luke 7:14-15

14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

Acts 3:6

6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula

Acts 3:12

12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

Acts 9:34

34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit

Acts 9:40

40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.