John 14:19 Cross References - Vulgate

19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

John 6:56-58

56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

John 7:33

33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me

John 8:21

21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

John 11:25

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

John 12:35

35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat

John 13:33

33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

John 16:16

16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem

John 16:22

22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

Romans 5:10

10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

Romans 8:34

34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

1 Corinthians 15:20

20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

1 Corinthians 15:45

45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

2 Corinthians 4:10-12

10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

Colossians 3:3-4

3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

1 John 1:1-3

1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae 2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.