John 2:19 Cross References - Vulgate

19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

Matthew 12:40

40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 26:60-61

60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

Matthew 27:40

40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

Matthew 27:63

63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

Mark 8:31

31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

Mark 14:58

58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

Mark 15:29

29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat

John 5:19

19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit

John 10:17-18

17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

John 11:25

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

Acts 2:24

24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

Acts 2:32

32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

Acts 3:15

15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Acts 3:26

26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Romans 4:24

24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 6:4

4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus

Romans 8:11

11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

1 Corinthians 15:3-4

3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

1 Corinthians 15:12

12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

Colossians 2:12

12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

1 Peter 3:18

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.