John 7:45 Cross References - Vulgate

45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum

John 7:32

32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum

Acts 5:21-27

21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur 22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt 23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus 24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret 25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum 26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur 27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.