John 8:42 Cross References - Vulgate

42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit

Malachi 1:6

6 filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 3:17

17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

John 5:23

23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

John 5:43

43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

John 7:28-29

28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis 29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit

John 12:49

49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar

John 14:10

10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

John 15:23-24

23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

John 16:27-28

27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi 28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

John 17:8

8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti

John 17:25

25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti

1 Corinthians 16:22

22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

Galatians 4:4

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

1 John 4:9-10

9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

1 John 4:14

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

1 John 5:1-2

1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.