Leviticus 19:16 Cross References - Vulgate

16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

Exodus 20:16

16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

Exodus 23:1

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

Exodus 23:7

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

1 Kings 21:10-13

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

Psalms 15:3

3 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

Proverbs 11:13

13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

Proverbs 20:19

19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

Jeremiah 6:28

28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt

Jeremiah 9:4

4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet

Ezekiel 22:9

9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

Matthew 26:60-61

60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

Matthew 27:4

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

Acts 6:11-13

11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

Acts 24:4-9

4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia 5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum 6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus 7 :8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum 9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere

1 Timothy 3:11

11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

2 Timothy 3:3

3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

Titus 2:3

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

1 Peter 2:1

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.