Leviticus 24 Cross References - Vulgate

1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter 3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris 4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini 5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo 10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 13 qui locutus est ad Mosen 14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

Genesis 9:5-6

5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Genesis 9:16

16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram

Exodus 3:15

15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

Exodus 12:14

14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

Exodus 12:38

38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

Exodus 12:49

49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

Exodus 13:9

9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

Exodus 17:14

14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

Exodus 18:15-16

15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

Exodus 18:22

22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere 23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

Exodus 18:26

26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

Exodus 20:7

7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

Exodus 21:12-14

12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

Exodus 21:23-25

23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima 24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

Exodus 21:33

33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit 35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient 36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

Exodus 22:28

28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

Exodus 25:23-24

23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

Exodus 25:30

30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

Exodus 27:20-21

20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

Exodus 29:32-33

32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent 33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

Exodus 31:8

8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

Exodus 37:10-16

10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba 17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant 18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri 20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno 22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo 23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo 24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

Exodus 39:36

36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

Exodus 40:22-23

22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

Exodus 40:23-23

23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

Leviticus 2:2

2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

Leviticus 5:1

1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

Leviticus 6:16

16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

Leviticus 8:3

3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi

Leviticus 8:31

31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

Leviticus 10:17

17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

Leviticus 13:46

46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

Leviticus 17:10

10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

Leviticus 19:34

34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Leviticus 20:2

2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

Leviticus 20:16-17

16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos 17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

Leviticus 20:27

27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

Leviticus 21:22

22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

Leviticus 24:14-16

14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima

Leviticus 24:21

21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur

Numbers 3:31

31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem

Numbers 4:7

7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

Numbers 4:9

9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt

Numbers 5:2-4

2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

Numbers 8:2-4

2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt 3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi 4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

Numbers 9:13

13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit 14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae

Numbers 11:4

4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

Numbers 15:15-16

15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 16 locutus est Dominus ad Mosen dicens

Numbers 15:29

29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

Numbers 15:33-35

33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

Numbers 15:34

34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

Numbers 15:35-36

35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

Numbers 27:5

5 qui dixit ad eum

Numbers 35:30-31

30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

Numbers 36:5-6

5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus

Deuteronomy 13:9-10

9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum 10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

Deuteronomy 17:7

7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

Deuteronomy 19:11-12

11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus 12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur

Deuteronomy 19:21

21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

Deuteronomy 21:21

21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat

Deuteronomy 22:21

21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 27:24

24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

Joshua 7:25

25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt

1 Samuel 3:3-4

3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei 4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

1 Samuel 21:4-5

4 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus 5 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis 6 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi

2 Samuel 12:14

14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur

1 Kings 7:48

48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream 49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos

1 Kings 18:31

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

1 Kings 21:10-13

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

1 Kings 21:13-13

13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

2 Kings 18:30

30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum

2 Kings 18:35

35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea

2 Kings 18:37-19:3

37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

2 Kings 19:6

6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

2 Kings 19:10

10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum

2 Kings 19:22

22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel

1 Chronicles 9:32

32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent

1 Chronicles 23:29

29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

1 Chronicles 28:15

15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

2 Chronicles 2:4

4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli

2 Chronicles 4:19

19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

2 Chronicles 13:11

11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

2 Chronicles 32:14-17

14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius 17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista

Nehemiah 10:33

33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

Job 1:5

5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 1:22

22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi

Job 2:9-10

9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere 10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Psalms 74:10

10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

Psalms 74:18

18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

Psalms 74:22

22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

Psalms 119:105

105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

Psalms 119:130

130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

Psalms 139:20

20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

Proverbs 6:23

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux 21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

Isaiah 11:2

2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

Jeremiah 52:19

19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae

Zechariah 4:2-3

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius 3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

Zechariah 4:11-14

11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius 12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro 13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine 14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

Malachi 1:12

12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat

Matthew 4:16

16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

Matthew 5:16

16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

Matthew 5:38

38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

Matthew 7:2

2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

Matthew 12:3-5

3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus

Matthew 12:4-5

4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt

Matthew 12:31

31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur

Matthew 25:1-8

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

Matthew 26:65

65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis

Mark 2:26

26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant

Mark 3:28-29

28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti

Luke 1:79

79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

Luke 6:4

4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus

Luke 12:35

35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes

John 1:4

4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum

John 1:9

9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

John 5:35

35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

John 6:51

51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

John 8:58-59

58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum 59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

John 8:59-59

59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

John 10:31-33

31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

John 10:33-36

33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis 35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum

Acts 6:11-13

11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

Acts 7:58-59

58 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus 59 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

Acts 10:4

4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Acts 10:31

31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei

Acts 26:7

7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex

Acts 26:11

11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 2:24

24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

1 Corinthians 11:23-25

23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

1 Corinthians 14:40

40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Ephesians 1:17-18

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Ephesians 5:8-14

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Philippians 2:15-16

15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi

1 Timothy 1:13

13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

Hebrews 2:2-3

2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

Hebrews 9:2

2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta

Hebrews 10:28-29

28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit

James 1:1

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

James 2:7

7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos

Revelation 1:20-2:1

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Revelation 2:5

5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

Revelation 8:3-4

3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum 4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

Revelation 11:4

4 hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes

Revelation 16:11

11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.