Leviticus 6:16 Cross References - Vulgate

16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

Exodus 12:8

8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

Leviticus 2:3

3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

Leviticus 2:10-11

10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

Leviticus 5:13

13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere

Leviticus 6:26

26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

Leviticus 10:12-13

12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est 13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

Numbers 18:9-10

9 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum 10 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi

Ezekiel 44:29

29 victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit

1 Corinthians 5:8

8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

1 Corinthians 9:13-15

13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere 15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.