Leviticus 6:20 Cross References - Vulgate

20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

Exodus 16:36

36 gomor autem decima pars est oephi

Exodus 29:2

2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

Exodus 29:35-42

35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem 37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur 38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

Leviticus 2:1-16

1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino 3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita 5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento 6 divides eam minutatim et fundes supra oleum 7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur 8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino 10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini 12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis 13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal 14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino 15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

Leviticus 5:1

1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

Leviticus 5:11

11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

Numbers 18:26-32

26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus 28 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti 29 omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt 30 dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii 32 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini

Numbers 28:3

3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

Numbers 28:10

10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

Hebrews 5:1

1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis

Hebrews 7:27

27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo

Hebrews 8:3-4

3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat 4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.