Luke 19:47 Cross References - Vulgate

47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere

Matthew 21:23

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

Matthew 26:3-4

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

Matthew 26:55

55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

Mark 11:18

18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

Mark 11:27-33

27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Mark 12:12

12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

Mark 14:1

1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent

Luke 21:37-38

37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti 38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

John 7:19

19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem

John 7:44

44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus

John 8:37-40

37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis 38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis 39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite 40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit

John 10:39

39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum

John 11:53-57

53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis 55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos 56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum 57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

John 18:20

20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.