Luke 22:4 Cross References - Vulgate

4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

Matthew 26:14

14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum

Mark 14:10-11

10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis 11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet

Luke 22:52

52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

Acts 4:1

1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

Acts 5:24

24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret

Acts 5:26

26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.