Luke 23:29 Cross References - Vulgate

29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt

Deuteronomy 28:53-57

53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

Hosea 9:12-16

12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis 13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos 14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia 15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes 16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

Hosea 13:16

16 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur

Matthew 24:19

19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

Mark 13:17-19

17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 18 orate vero ut hieme non fiant 19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient

Luke 21:23-24

23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.