Luke 24 Cross References - Vulgate

1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu 4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti 5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis 6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere 8 et recordatae sunt verborum eius 9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec 11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat 13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant 15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent 17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes 18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus 19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt 22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere 24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt 25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae 26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam 27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant 28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire 29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis 30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis 31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum 32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas 33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni 35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis 36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere 37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre 38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra 39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes 41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur 42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis 44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto 50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis 51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum 52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno 53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

Matthew 27:55-56

55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

Matthew 28:1-8

1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum 3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis 6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus 7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis 8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius

Mark 15:40

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

Mark 16:1-8

1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum 2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole 3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt 6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum 7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis 8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

Luke 8:2-3

2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant 3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

Luke 23:55-56

55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Luke 24:10

10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

John 20:1-2

1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento 2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

Matthew 27:60-66

60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

Matthew 28:2

2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

Mark 15:46-47

46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Mark 16:3-4

3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

Luke 24:23

23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

John 20:6-7

6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum

Genesis 18:2

2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

Matthew 28:2-6

2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum 3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis 6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

Mark 16:5

5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

John 20:11-12

11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum 12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu

Acts 1:10

10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis

Daniel 8:17-18

17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio 18 cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo

Daniel 10:7-12

7 vidi autem ego Danihel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum 8 ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium 9 et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae 10 et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum 11 et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens 12 et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos

Daniel 10:16

16 et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium

Daniel 10:19

19 et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me

Matthew 28:3-5

3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

Mark 16:5-6

5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt 6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

Luke 1:12-13

12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum 13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

Luke 1:29

29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio

Acts 10:3-4

3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Hebrews 7:8

8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit

Revelation 1:18

18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Revelation 2:8

8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit

Matthew 12:40

40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

Matthew 16:21

21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

Matthew 17:22-23

22 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum 23 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

Matthew 20:18-19

18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

Matthew 27:63

63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

Matthew 28:6

6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

Mark 8:31

31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

Mark 9:9-10

9 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit 10 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

Mark 9:30-32

30 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire 31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 32 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

Mark 10:33-34

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Luke 9:22

22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere

Luke 9:44

44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum

Luke 18:31-33

31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

Luke 24:44-46

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

John 2:19-22

19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui 22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus

John 12:16

16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei

John 14:26

26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis

Mark 16:10

10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

Luke 24:22-24

22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere 24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

Matthew 27:56

56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

Mark 6:30

30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

Mark 15:40-41

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

Mark 16:9-11

9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

John 20:11-18

11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum 12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu 13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est 15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister 17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum 18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

Genesis 19:14

14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

2 Kings 7:2

2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

Job 9:16

16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

Psalms 126:1

1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

Mark 16:11

11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

Luke 24:25

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

Acts 12:9

9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre

John 20:3-10

3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum 4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit 6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

Mark 16:12-13

12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

Luke 24:18

18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

Deuteronomy 6:7

7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

Malachi 3:6

6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

Luke 6:45

45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

Matthew 18:20

20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

Luke 24:36

36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

John 14:18-19

18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos 19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

2 Kings 6:18-20

18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei 19 dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 20 cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae

Mark 16:12

12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

Luke 24:31

31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

John 20:14

14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est

John 21:4

4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est

Ezekiel 9:4-6

4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius 5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini 6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus

John 16:6

6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

John 16:20-22

20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

John 19:25

25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene

Matthew 21:11

11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae

Mark 1:24

24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

Luke 7:16

16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

John 3:2

2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo

John 4:19

19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu

John 6:14

14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

John 7:40-42

40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

John 7:52

52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

Acts 2:22

22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis

Acts 7:22

22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

Acts 10:38

38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

Matthew 27:1-2

1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

Matthew 27:20

20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

Mark 15:1

1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato

Luke 22:66-23:5

66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

Luke 23:13

13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe

Acts 3:13-15

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Acts 4:8-10

8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 4:27-28

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Acts 5:30-31

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 13:27-29

27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

Psalms 130:8

8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Isaiah 59:20

20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus

Luke 1:68

68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

Luke 2:38

38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

Acts 1:6

6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

Revelation 5:9

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

Mark 16:9-10

9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

Luke 24:1-11

1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu 4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti 5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis 6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere 8 et recordatae sunt verborum eius 9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec 11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

John 20:18

18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

Luke 24:12

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

John 20:1-10

1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento 2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

Mark 7:18

18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

Mark 8:17-18

17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

Mark 16:14

14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

Hebrews 5:11-12

11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum 12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

Psalms 22:1-31

1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 3 et tu sancte habitator Laus Israhel 4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Psalms 69:1-36

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam 4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum 22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis 34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam 35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

Isaiah 53:1-12

1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum 3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum 9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius 10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Zechariah 13:7

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

Luke 24:7

7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

Luke 24:44

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

Luke 24:46

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

Acts 17:3

3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

1 Corinthians 15:3-4

3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

Hebrews 2:8-10

8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei 9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem 10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

Hebrews 9:22-23

22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio 23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis

1 Peter 1:11

11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias

Genesis 3:15

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Genesis 12:3

3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Genesis 22:18

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

Genesis 26:4

4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

Genesis 49:10

10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Numbers 21:6-9

6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum 7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

Deuteronomy 18:15

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

2 Samuel 7:12-16

12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

Psalms 16:9-10

9 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear 10 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

Psalms 132:11

11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

Isaiah 7:14

14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 40:10-11

10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

Isaiah 50:6

6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

Isaiah 52:13-14

13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde 14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

Jeremiah 23:5-6

5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra 6 in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster

Jeremiah 33:14-15

14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda 15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra

Ezekiel 34:23

23 et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem

Ezekiel 37:25

25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum

Daniel 7:13

13 aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum

Daniel 9:24-26

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum 25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum 26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Micah 5:2-4

2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis 3 propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel 4 et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae

Micah 7:20

20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Malachi 3:1-3

1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum 2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

John 1:45

45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

John 5:39

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

John 5:45-47

45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

Acts 3:22

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis

Acts 3:24

24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

Acts 7:37

37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

Acts 10:43

43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

Acts 13:27-30

27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

Revelation 19:10

10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae

Genesis 19:2

2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

Genesis 32:26

26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

Genesis 42:7

7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

Mark 6:48

48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

Genesis 19:3

3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

2 Kings 4:8

8 facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem

Luke 14:23

23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

Acts 16:14

14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

Matthew 14:19

19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

Matthew 15:36

36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

Matthew 26:26

26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

Mark 6:41

41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

Mark 8:6

6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

Mark 14:22

22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

Luke 9:16

16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas

Luke 22:19

19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

Luke 24:35

35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

John 6:11

11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

Acts 27:35

35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare

Luke 4:30

30 ipse autem transiens per medium illorum ibat

Luke 24:16

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

John 8:59

59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

John 20:13-16

13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est 15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

Psalms 39:3

3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

Psalms 104:34

34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

Proverbs 27:9

9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

Proverbs 27:17

17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

Isaiah 50:4

4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

Jeremiah 15:16

16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum

Jeremiah 20:9

9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

Jeremiah 23:29

29 numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram

Luke 24:45

45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

John 6:63

63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

Acts 17:2-3

2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis 3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

Acts 28:23

23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Mark 16:13

13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

John 20:19-26

19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis 20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino 21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos 22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum 23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt 24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus 25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam 26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

Acts 1:14

14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

Mark 16:7

7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

Luke 22:54-62

54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 62 et egressus foras Petrus flevit amare

1 Corinthians 15:5

5 et quia visus est Cephae et post haec undecim

Luke 24:30-31

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis 31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

Acts 2:42

42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

Isaiah 57:18

18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

Matthew 10:13

13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

Luke 10:5

5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui

John 14:27

27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet

John 16:33

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

John 20:19-23

19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis 20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino 21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos 22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum 23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt

John 20:26

26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

2 Thessalonians 3:16

16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis

Revelation 1:4

4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

1 Samuel 28:13

13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

Job 4:14-16

14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

Matthew 14:26-27

26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt 27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

Mark 6:49-50

49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

Luke 16:30

30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent

Acts 12:15

15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Daniel 4:5

5 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me

Daniel 4:19

19 tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit

Matthew 16:8

8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Luke 23:46

46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit

John 20:20

20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

John 20:25

25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam

John 20:27

27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

Acts 1:3

3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

1 Thessalonians 5:23

23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

Hebrews 12:9

9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus

1 John 1:1

1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

Genesis 45:26-28

26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis 27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius 28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

Psalms 126:1-2

1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes 2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis

John 16:22

22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

John 21:5

5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

John 21:10-13

10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc 11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete 12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset 13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter

Acts 10:41

41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

Genesis 14:18

18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

Leviticus 16:2-19

2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum 3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum 4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur 5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum 6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario 9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato 10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum 12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

Numbers 21:8

8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

Numbers 35:25

25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

Deuteronomy 18:15-19

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar 17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti 18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi 19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

Psalms 2:1-12

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos 10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae 11 servite Domino in timore et exultate in tremore 12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Psalms 16:9-11

9 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear 10 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter 11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Psalms 40:6-8

6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti 7 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me 8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Psalms 72:1-20

1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam 2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 3 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram 5 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna 6 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae 7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit 12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 15 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum 16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde 20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Psalms 88:1-18

1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 2 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 10 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Psalms 109:4-20

4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea 6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

Psalms 110:1-7

1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Psalms 118:22

22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

Isaiah 9:6

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

Isaiah 11:1-10

1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet 2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis 3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius 6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos 7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas 8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet 9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes 10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

Isaiah 28:16

16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

Isaiah 40:1-11

1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est 6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 7 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum 9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

Isaiah 42:1-4

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

Isaiah 49:1-8

1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei 2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me 3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor 4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo 5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea 6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae 7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te 8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

Isaiah 50:2-6

2 quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti 3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum 4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii 6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

Isaiah 52:13-53:12

13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde

Isaiah 61:1-3

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem 2 ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes 3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Jeremiah 23:5

5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra

Jeremiah 33:14

14 ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda

Ezekiel 17:22

22 haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem

Daniel 2:44

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

Daniel 9:24-27

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum 25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum 26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio 27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Hosea 1:7-11

7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus 8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium 9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester 10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis 11 et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel

Hosea 3:5

5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

Joel 2:28-32

28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt 29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum 30 et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi 31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

Amos 9:11

11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

Micah 5:1-4

1 nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel

Haggai 2:7-9

7 et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum 8 meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum 9 magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum

Zechariah 6:12

12 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino

Zechariah 11:8-13

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me 9 et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui 10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis 11 et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est 12 et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos 13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium

Zechariah 12:10

10 et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti

Zechariah 14:4

4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem

Malachi 4:2-6

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento 3 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum 4 mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia 5 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Matthew 26:54

54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

Matthew 26:56

56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

Mark 8:31-32

31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere 32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

Mark 9:31

31 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

Luke 18:31-34

31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

Luke 21:22

22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt

Luke 22:37

37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

Luke 24:6-7

6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

Luke 24:26-27

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam 27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

John 3:14

14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

John 5:46

46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

John 16:4-5

4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis 5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis

John 16:16-17

16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem 17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem

John 17:11-13

11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos 12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur 13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis

John 19:24-37

24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt 25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua 28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio 29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius 30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum 31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur 32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo 33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua 35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis 36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo 37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

Acts 3:18

18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

Acts 3:22-24

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe 24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

Acts 13:29-31

29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

Acts 13:33

33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

Hebrews 3:5

5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

Hebrews 7:1

1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei

Hebrews 9:8

8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum

Hebrews 10:1

1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere

Exodus 4:11

11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

Job 33:16

16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

Psalms 119:18

18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

Isaiah 29:10-12

10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet 11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim 12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

Isaiah 29:18-19

18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt 19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt

Luke 24:32

32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

2 Corinthians 3:14-18

14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen 17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

2 Corinthians 4:4-6

4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Ephesians 5:14

14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Revelation 3:7

7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit

Acts 4:12

12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

Psalms 22:27

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

Psalms 67:2-4

2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

Psalms 67:7

7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Psalms 86:9

9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

Psalms 98:1-3

1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Psalms 117:1-2

1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi 2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

Isaiah 2:1-3

1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem 2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes 3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

Isaiah 5:4

4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas

Isaiah 11:10

10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

Isaiah 49:6

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Isaiah 49:22

22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt

Isaiah 52:10

10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Isaiah 52:15

15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt

Isaiah 60:1-3

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est 2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur 3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

Isaiah 66:18-21

18 ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam 19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini 21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus

Jeremiah 31:34

34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

Daniel 9:24

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Hosea 2:23

23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

Hosea 11:8

8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea

Micah 4:2

2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Matthew 3:2

2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

Matthew 8:10-11

10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel 11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

Matthew 9:13

13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

Matthew 10:5-6

5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel

Matthew 28:19

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Luke 13:34

34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

Acts 3:19

19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

Acts 3:25-26

25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae 26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 10:46-48

46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum 47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos 48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

Acts 11:18

18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit

Acts 13:38-39

38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 39 in hoc omnis qui credit iustificatur

Acts 13:46

46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

Acts 17:30-31

30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant 31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

Acts 18:5-6

5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum 6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

Acts 20:21

21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Acts 26:20

20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes

Acts 28:28

28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

Romans 5:20

20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

Romans 10:12-18

12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona 16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi 18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

Romans 11:26-27

26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob 27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

Romans 15:8-16

8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum 9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti 14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere 15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

1 John 2:12

12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

John 15:27

27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Acts 1:22

22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis

Acts 2:32

32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

Acts 3:15

15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Acts 4:33

33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

Acts 5:32

32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi

Acts 10:39

39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno

Acts 13:31

31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

Acts 22:15

15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

Hebrews 2:3-4

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est 4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

1 Peter 5:1

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator

1 John 1:2-3

2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo

Isaiah 32:15

15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

Isaiah 44:3-4

3 effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam 4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas

Isaiah 59:20-21

20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus 21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

John 14:16-17

16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit

John 15:26

26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me

John 16:7-16

7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos 8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 9 de peccato quidem quia non credunt in me 10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est 12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo 13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis 14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis 15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis 16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem

Acts 1:4

4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum

Acts 2:1-21

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis 5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei 12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse 13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti 14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea 15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt 18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt 19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus 21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

Genesis 14:18-20

18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram 20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

Genesis 27:4

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

Genesis 48:9

9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis

Genesis 49:28

28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

Numbers 6:23-27

23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis 24 benedicat tibi Dominus et custodiat te 25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui 26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem 27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis

Matthew 21:17

17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit

Mark 10:16

16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

Mark 11:1

1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

Acts 1:12

12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter

Hebrews 7:5-7

5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae 6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit 7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur

2 Kings 2:11

11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum

Mark 16:19

19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

John 20:17

17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

Acts 1:9

9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

Ephesians 4:8-10

8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Hebrews 4:14

14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem

Psalms 30:11

11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

Matthew 28:9

9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

Matthew 28:17

17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

John 14:28

28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est

John 16:7

7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos

John 20:28

28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

1 Peter 1:8

8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 16:20

20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis

Acts 2:46-47

46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis 47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

Acts 5:41-42

41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati 42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

Revelation 22:21

21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.