Luke 24:50 Cross References - Vulgate

50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

Genesis 14:18-20

18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram 20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

Genesis 27:4

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

Genesis 48:9

9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis

Genesis 49:28

28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

Numbers 6:23-27

23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis 24 benedicat tibi Dominus et custodiat te 25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui 26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem 27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis

Matthew 21:17

17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit

Mark 10:16

16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

Mark 11:1

1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

Acts 1:12

12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter

Hebrews 7:5-7

5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae 6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit 7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.